Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 11: Versus 7

Quid ergo?Audito quod reliquiae salvae factae sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est?Electio autem consecuta est.Electio gratiae est, non meritorum. Excaecatio vero meritorum est. Excaecati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excaecari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de caetero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de caetero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malae voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt.
(* Traductions européennes)